AUXILIUM pro Subsidio Terrae Sanctae

AUXILIUM pro Subsidio Terrae Sanctae
AUXILIUM pro Subsidio Terrae Sanctae
introductum videtur a Ludovico VII. Franciae Rege cui cum a Papa Eugenio sacris esset interdictum quod Petrum archiepiscopum Bituricens. sede suâ deiectum numquam deinceps se admislurum iurâslet, tandem S. Bernardô persuadente ad hoc est cor Regis inclinatum, ut Archiepiscopum susciperet et pro transgressione periurii, Hierosolymam se promitteret profecturum. Tunc enim per totam Galliam facta est exactio generalis, nec sexus, vel ordo, vel dignitas quempiam cxcusavit, quin Auxilium Regi conferret. Unde Factum est, ut eius peregrinatio mulitis exsecrationibus persequeretur, Matth. Paris. ad A. C. 1146. Exemplô igitur Ludovici, Ricardus I. Rex Angliae idem fecit in suo Regno, cum ad iter Hietosolymitan. se accinxit A. C. 1190. ut testatur Hovedenus p. 665. Regem quoque imitati coeteri Franciae Proceres, eandem legem suis indixêre vassallis ac subditis, ut, quoties in Terram S. iretur contra hostes Fidei Christianae, in partem sumptuum certum vectigal, Auxilii nomine sibi pensitarent, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”